

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 16: Versus 25
Ei autem.Sic ego vos moneo. Ei autem qui potest vos confirmare, sit gloria, a quo solo bono sunt bona omnia; in quo epistolae notatur summa, quia hic principaliter intendit Apostolus illos monere ut omnia attribuant gratiae Dei.Secundum revelationem.Mysterium dicit incarnationem Christi, etc., quae aeternis temporibus erant abscondita: quia licet ex aliqua parte antiquis patribus fuissent cognita, plene tamen a nullo fuerunt scita, quousque suo tempore per ipsum Christum sunt revelata.